Zosimus universis Episcopis per Gallias & septem Provincias constitutis.

Placuit Apostolicae Sedi, ut siquis ex qualibet Galliarum parte sub quolibet ecclesiastico gradu ad nos Romae venire contendit, vel alio terrarum ire disponit, non aliter proficiscatur nisi Metropolitani Episcopi Formatas acceperit, quibus sacerdotium suum vel locum ecclesiasticum quem habet, scriptorum ejus adstipulatione perdoceat: quod ex gratia statuimus quia plures episcopi sive presbyteri sive ecclesiastici simulantes, quia nullum documentum Formatarum extat per quod valeant confutari, in nomen venerationis irrepunt, & indebitam reverentiam promerentur. Quisquis igitur, fratres charissimi, praetermissa supradicti Formata, sive episcopus, sive presbyter, sive diaconus, aut deinceps inferiori gradu sit, ad nos venerit: sciat se omnino suscipi non posse.

Quam auctoritatem ubique nos misisse manifestum est, ut cunctis regionibus innotescat id quod statuimus omnimodis esse servandum.

Siquis autem haec salubriter constituta temerare tentaverit sponte sua, se a nostra noverit communione discretum. Hoc autem privilegium Formatarum sancto Patroclo fratri & coepiscopo nostro, meritorum ejus speciali contemplatione, concessimus. And that the Bishop of Arles was sometimes the Pope’s Vicar over all France, is affirmed also by all the Bishops of the Diocess of Arles in their Letter to Pope Leo I. Cui id etiam honoris dignitatisque collatum est, say they, ut non tantum has Provincias potestate propria gubernaret; verum etiam omnes Gallias sibi Apostolicae Sedis vice mandatas, sub omni ecclesiastica regula contineret. And Pope Pelagius I. A.C. 556, in his Epistle to Sapaudus Bishop of Arles: Majorum nostrorum, operante Dei misericordia, cupientes inhaerere vestigiis & eorum actus divino examine in omnibus imitari: Charitati tuae per universam Galliam, sancte Sedis Apostolicae, cui divina gratia praesidemus, vices injungimus.